diē duodētrīcēsimō mēnsis Iānuāriī
Listen now
Description
Luēs corōnāria in Britanniā victa Fere omnia ad publicam salūtem tuendam in Britanniā ēdicta subitō sunt sublāta.  Nōn iam oportet os pannō tegere, nec litterās habēre quibus liceat theatrum vel deverticulum ingredī, sed vīta ad pristinās normās restituitur.  Quae ēdicta, dum strenuē in populum impōnēbantur, Boris Johnson, minister prīmārius, ipse conviviīs cēnīsque identidem celebrandīs violābat, quārē rogātur, an intemperantiā impulsus Johnson perīculōsē ēgerit, an māiorem, quam necesse fuerit, partem populō adēmerit lībertātis.  Dum quaestiō dē Johnsōnis conviviīs habētur, ipse ēdicta sustulit, et cīvēs ad dēverticula pūblica regrediuntur ubi cerevīsiam bibant et gaudiīs amīcitiae oblectentur.  Russī in Africā In Burkinā Fāsō rēs pūblicā ēversa est.  Roch Kābōre, mōre populārī et lēgitimē bis ēlectus praeses, est suīs ā mīlitibus comprehēnsus paulō postquam negāverat mīlitēs mercennāriōs Russicōs, quī Vagneriānī vocitāntur, condūcere sē velle.  Summam igitur auctōritātem obtinet Paulus-Henrīcus Sandoaga Damiba tribūnus mīlitum, quī hortātus erat ut Russī condūcerentur quī Māhōmetānōs latrōnēs reprimerent.  Nam ex annō bis millēsimō quīntō decimō mille quingentī cīvēs ā latrōnibus interfectī sunt et deciēs centēna mīlia cīvium coacta sunt domō fugere, quāre reclāmābātur in praesidem ut dēbilem et parum capācem ad rem pūblicam tuendam.  Īdem cīvēs nunc Damibam servātōrem populī acclāmant et, vexilla Russica vibrantēs, postulant ut Vagneriānī mercennāriī quam prīmum conducantur.  Damiba fertur amīcitiae vinculīs coniunctus esse cum Assimī Goitā, tyrannō Māliānōrum, et Mamadī Doumbouiā, tyrannō Guinēānōrum, quōrum uterque tribūnus mīlitum suam rem pūblicam annō priōre ēversit.  Goita Māliānus Russōs mercennāriōs conduxit, quī etiam in Guineā operantur.  Itaque tribus rēbus pūblicīs subversīs Russī māiorem in diēs grātiam colunt in Africā occidentālī, ubi auctoritas Gallōrum pedetemptim dēminuitur. Ītalia sine praeside Tōtam hebdomadem senātōrēs Ītalī suffrāgia frustrā ferunt ad novum praesidem ēligendum, quī in locum succēdat Sergiī Mattarellae.  Factiōnes dextrae, ut Fortia Ītalia et Liga, frustrā cōnātae sunt Elizabētham Casellātam prōpōnere quae reī pūblicae praeesset, nec potuērunt factiōnēs etiam suīs suādēre senātōribus ut ūnā vōce eam ēligerent.  Factiōnēs autem sinistrae nequeunt inter sē cōnsentīre dē candidātō prōferendō, sed mālunt factiōnēs dextrās in culpam vocāre.  Nōnnullī sēnātōrēs cupiunt Mattarellam dēnuō creārī praesidem, ut rēs pūblica stabiliātur, sed Mattarella ipse, octōginta annōs nātus, identidem recūsat propter aetātem prōvectam. Stephanus Breierus jūdicātum dēpositūrus Stephanus Breierus, ex annō millēsimō nōningentēsimō nōnāgēsimō quartō inter novem summōs Americānōrum iūdicēs numerātus, et octōgintā et trēs annōs nātus, nūntiāvit sē jūdicātum dēpositūrum.  Itaque factiō sinistra, quae Breierum ōlim creāvit iūdicem, conābitur novam candidātam ā praeside nōminandam cōnfirmāre ante comitia mēnse Novembrī habenda, quibus fierī potest ut factiō dextra Senātum capiat atque exinde facultātem iūdicēs cōnfirmāndī et negandī. Scholae faciē ad faciem celebrantur Post longās morās, quibus scholae per rete ūniversāle et quasi per speculum in aenigmate docēbantur, studiōrum Ūniversitas discipulōs rursus ad sē convōcāvit, quī faciē ad faciem discerent.  Mēnsa Latīna diēbus Iōvis hōrā quartā cum dīmidiō dēnuō habētur, et discipulī sermōnis Graecī hōrā tertiā diēbus Lūnae et Mercūriī colloquia legunt Luciānī.
More Episodes
Ēventus Comitiōrum Americānōrum Omnibus suffrāgiīs tandem numerātīs, Donaldus Trump nōn sōlum māiōrem partem suffrāgiōrum tulit sed etiam trecentōs duodecim ē quingentīs duodēquadrāgintā ēlectōribus habēbit in collēgiō electōrum, Harris vērō ducentōs sex et vigintī.  In superiōre Senātūs...
Published 11/16/24
Published 11/16/24
Trump Victor Comitiīs diē quīntō per tōtam rempūblicam habitīs, Donaldus Trump, ōlim summus magistrātus Americānōrum, Camalam Harris, alterīus factiōnis candidātam, dēvīcit et secundum magistrātum geret; itaque mēnse Iānuāriō, Trump, quī quadrāgēsimus quīntus fuit praeses, etiam quadrāgēsimus...
Published 11/09/24