Episodes
Ēventus Comitiōrum Americānōrum
Omnibus suffrāgiīs tandem numerātīs, Donaldus Trump nōn sōlum māiōrem partem suffrāgiōrum tulit sed etiam trecentōs duodecim ē quingentīs duodēquadrāgintā ēlectōribus habēbit in collēgiō electōrum, Harris vērō ducentōs sex et vigintī. In superiōre Senātūs camerā, factiō dextra quattuor sedēs cēpit et auctōritātem suam auxit, in īnferiōre vērō potestātem suam retinet et pollēbit. Itaque ūna factiō dominābitur, sī poterit intrā sē cōnsēnsum invenīre....
Published 11/16/24
Trump Victor
Comitiīs diē quīntō per tōtam rempūblicam habitīs, Donaldus Trump, ōlim summus magistrātus Americānōrum, Camalam Harris, alterīus factiōnis candidātam, dēvīcit et secundum magistrātum geret; itaque mēnse Iānuāriō, Trump, quī quadrāgēsimus quīntus fuit praeses, etiam quadrāgēsimus septimus creābitur. Ēius factiō, quae Repūblicāna dīcitur, in superiōre senātūs camerā pollēbit, sed adhuc incertum est utra factiō sit in īnferiōre camerā māiōrem habitūra auctōritātem. Māior porro...
Published 11/09/24
Comitia Americāna
Comitia in Americā diē Martis habēbuntur ut magistrātūs senātōrēsque ēligantur. Acriter igitur certātur inter Donaldum Trump, ōlim praesidem, et Camalam Harris, vice-praesidem, quī summum magistrātum sibi ambiunt, quamquam quibusdam in rēbus cōnsentīre videntur. Uterque enim dīcit sē velle mūrum inter Americum et Mexicum dūcere, ac tribūtum, quod in stipem grātiās agendī causā datam impōnitur, abrogāre. Uterque etiam praecipit victoriā ab alterō reportātā lībertātem...
Published 11/02/24
Isrāēlītae contrā Coetum Omnium Gentium
Coetus Omnium Gentium diē Sōlis nuntiāvit sua statīva castra in Libanō posita ab Isrāēlītīs esse violāta. Mīlitēs enim Omnium Gentium in Libanum annō millēsimō nōningentēsimō duodēoctōgēsimō ductī erant, quī latrōnēs expellerent et pācem tuerentur; nihilōminus latrōnēs grassābantur, quārē Isrāēlītae merīdiōnālem partem Libanī annō millēsimō nōningentēsimō secundō captam usque in saeculum vīcēsimum prīmum occupāvērunt et bellum ibi annō bis millēsimō...
Published 10/19/24
Corrēa et Glas interdictī
Americānī diē Mercuriī interdīxērunt nē Rafāēl Corrēa nēve Georgius Glas in rempūblicam ingrederentur, ut quī corruptiōrēs essent quam ut tolerārentur. Corrēa, ōlim praeses Aequitōriānōrum, nunc corruptiōnis damnātus et in exsilium profectus inter Belgās habitat, sed Georgius Glas, cum conātus esset in Mexicānōrum legātiōnis sēde refūgium sibi invenīre, ā mīlitibus Aequitōriānīs est ē sēde legātiōnis ēreptus et in dīciōnem suōrum redditus, ut ab Aequitōriānīs in...
Published 10/12/24
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. Hodiē est quartus diēs mēnsis Iūliī, quō diē Americānī solēmus lībertātem celebrāre reīpūblicae.
Assange līberātus
Iūliānus Assange, quī annō bis millēsimō decimō secrēta Americānōrum ā mīlite quōdam sublāta divulgāverat, deinde paene septem annōs in sēde Aequitōriānae lēgātiōnis habitāverat, nē in dīciōnem Americānōrum incideret, postrēmum ab annō bis millēsimō...
Published 07/04/24
Americānī in Sīnīs vulnerātī
Quattuor Americānī, quī in parvā studiōrum ūniversitāte in Īovā cīvitāte sitā docent, in Jilin regiōne Sīnārum, dum templum quoddam vīsunt, ā vīrō quōdam quīnquāginta et quinque annōs nātō, ob causam ignōtam, sunt cultrō laesī. Nēmō vidētur graviter esse vulnerātus.
Malaviēnsium vice-praeses periit
Saulus Chilīma, vice-praeses Malaviēnsium, et nōvem aliī periērunt, cum āeroplānum, quō veherentur, subitō dē caelō in montibus dēlapsum esset. Chilīma modo...
Published 06/14/24
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. Hodiē est septimus diēs mēnsis Iūniī.
Netanyāhū invītātus
Benjamin Netanyāhū, minister prīmārius Isrāēlītārum, ab utrāque factiōne Americānā īnvītātur quī diē vīcēsimō quartō mēnsis Jūliī coram senātū Americānōrum ōrātiōnem habeat ut bellum dēfendat, quod gerit in Palaestīnōs. Netanyāhū sōlus erit magistrātus alterīus gentis quī quattuor ōrātiōnēs in senātū...
Published 06/07/24
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. Hodiē est trīcēsimus prīmus diēs mēnsis Māiī.
Praeses Damnātus
Donaldus Trump, ōlim praeses et nunc candidātus quī summum magistrātum Americānōrum dēnuō ambit, Iovis die factus est primus praeses quī est ā jūdicibus damnātus. Dixit autem sē sententiam appellātūrum causae, quae in sē ab adversāriīs obtrectātōribusque politicīs esset lāta. Diē porrō Veneris dīxit...
Published 05/31/24
Iūdicium Omnium Gentium pācem iubet
Iūdicium Omnium Gentium diē Veneris iussit Isrāēlītās statim dēsistere dē impetū in Rafah terram Palaestīnōrum faciendō. Sīc autem iūdicēs etiam iussērunt annō bis millēsimō vīcēsimō secundō Russōs ā bellō in Ūcrāīnēnsēs gerendō dēsistere: nullam autem potestatem habent iūdicēs, quā sententiās in ullās gentēs impōnant. Itaque respondit Isrāēlītārum minister bellī suōs pergere secundum iūs gentium bellum gerere.
Ebrahīm Raīsī mortuus
Ebrahīm...
Published 05/25/24
Sīcārius Slovaciānus
Diē Mercuriī sīcārius cōnātus est manuballistā occīdere Robertum Fīcō, ministrum prīmārium Slovaciānōrum. Sīcārius fertur esse Gēorgius Cintula, homo septuāgintā et ūnum annōs nātus et rude dōnātus quī carmina pangere solēbat, cūius vicīnī vix possunt crēdere eum tantum facinus facere voluisse.
Singapūria
Diē Mercuriī Laurentius Wong factus est quartus summus magistrātus Singapūrēnsium. Vigintī enim annōs ad Singapūrēnsium reī pūblicae gubernacula sedēbat Lee...
Published 05/17/24
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. Hodiē est decimus diēs mēnsis Māiī.
Sīcāriī dēprehēnsī
Inter satellitēs Vladimīrī Zelensky, praesidis Ūcrāīnēnsium, deprehēnsī sunt duo tribūnī mīlitum, quī coniūrātī sunt in praesidis aliōrumque magistrātuum caedem. Trēs speculātōrēs Moscōviēnsēs, vidēlicet Maximus Mishustin et Dēmētrius Perlin et Alexius Kornev, feruntur cōnsilium incassum cēpisse. Coniūrātīs...
Published 05/10/24
Humza Iousaf magistrātū abdicat
Humza Iousaf, quī annum fuit minister prīmārius Caledōniōrum, magistrātū abdicāvit. Dē quō Alister Jacobus, minister rēbus internīs praepositus, dīxit rectē factum esse, cum Iousaf ab alterā difficultāte in alteram errāvisset, nec senātus fīdūciam ēius habuisset. Senātus Caledōniōrum parātus erat nōn semel sed bis hāc hebdomade senātōrēs sententiam rogāre, utrum fīdūciam magistrātuum habērent, neque Iousaf vidēbātur posse senātōribus suādēre, nē...
Published 05/03/24
Pecūnia foras ēroganda
Īnferior camera Senātūs Americānōrum post longās morās, quās extrēmae partēs factiōnis dextrae imposuerant, magnam pecūniam Isrāēlītīs et Ūcrāīnēnsibus ērogandam cēnsuit. Obtrectātōrēs nōluerant pecūniam aliīs gentibus mittere, nisi pecūnia etiam ad līmitēs Americānōs tuendōs solverētur. Camera superior īnferiōris sententiam ferē statim probāvit.
Dē Americānīs in Africā
Paulō postquam Nigritānī Americānōs mīlitēs iusserant dē suā terrā dēdūcī, Tzadiānī...
Published 04/27/24
Tāliō Persārum et Isrāēlītārum
Postquam Isrāēlītae sēdem lēgātiōnis Persārum in Sȳriā sitam priōre hebdomade solō aequāverant, Persae lēge tāliōnis diē Saturnī trecentīs missilibus aēroplānīsque automatīs Isrāēlītās oppugnāvērunt, deinde monuērunt nē Isrāēlītae invicem respondērent nēve rem, ut quae peracta finītaque sibi vidērētur, propagārent. Idem Jōsēphus Biden, praeses Americānus, quoque fertur monuisse, praecipue cum fere tōtus impetus Persicus esset missilibus Isrāēlītārum,...
Published 04/19/24
Līs inter Mexicānōs et Aequitōriānōs
Mexicānī et Nicaraguanī omnēs suōs lēgātōs ab Aequitōriā dēduxērunt, postquam custōdēs pūblicī Aequitōriānī impetum in Mexicānōrum lēgātiōnis sēdem fēcerant et Gēorgium Glas, quī ibi asȳlī iūre ūtēbātur, comprehendērunt. Glas enim, quī ōlim fuerat vice-praeses Aequitōriānōrum, bis damnātus est corruptēlae et pūblicīs vinculīs tenēbātur donec līberātus erat ā praetōre, in quem ipsum altera quaestiō habētur dē dīversō corruptēlae crīmine. Sed in Glas...
Published 04/13/24
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collēgērunt ac recitant Victōria et Līber et Lībertās et Gavīnus. Hodiē est tertius diēs mēnsis Aprīlis et, feriīs actīs, vernāle incipit spatium acadēmicum.
Formōsa Mōta
Sub marī terra prope Formōsam īnsulam est vehementer mōta, quō factō in īnsulā ipsā nōnnulla aedificia corruērunt, ac novem hominēs periērunt. Mōtus terrae, cūius vīs supra septimum gradum Richteriānum ascendisse putātur,...
Published 04/03/24
Hodiē est vīcēsimus septimus diēs mēnsis Martiī, et fēriās vernālēs agimus, quārē nullī adsunt discipulī.
Pōns Baltimōrae collāpsus
Baltimōrae in Terrā Mariae diē Martis pōns, quī nōmen habet ē Franciscō Scōtiō Key, collāpsus est, cum nāvis onerāria pīlam pontis illīsisset. Vigintī hominēs dēsīderantur. Tōtus pōns corruit, cūius ruīnae in sinū iacentēs prōhibent nē nāvēs portum petant nēve ē portū ēdūcantur. Portus Baltimōrae est inter maximōs numerandus; ibi fuit magnum commercium...
Published 03/27/24
Vladīmīrus Pūtin quīntum ēlectus
Suffrāgiīs populāribus in Russiā lātīs, Vladīmīrus Pūtin quīntum ēlectus est præses Russōrum. In quō certāmine trēs partēs cīvium dedērunt suffrāgia, quōrum novem partēs Pūtin tulit. Quī etiam gratior populō factus esse vidētur propter bellum, quod in Ucraīnēnsēs gerit. Ex alterā partē Americānī negāvērunt comitia fuisse iusta līberave, cum obtrectātōrēs nonnullī in carcerem conditī essent vel aliter cohibitī, nē magistrātum ambīrent. Aemulī autem, quī...
Published 03/21/24
Haītia
Dum Ariēl Henrīcus tyrannus Haītiae in Keniam proficīscitur unde auxilia quaereret, latrōnēs, dūce Iacōbō Chérizier, subitō in praesidia custōdum pūblicōrum impetūs fēcērunt et in duōs carcerēs, unde quattuor mīlia sociōrum līberāvērunt. Ariēl Henrīcus, nullō populārī suffrāgiō ēlectus, quī sē praesidem et ministrum prīmārium et ministrum rēbus internīs praefectum vocitat, prōmīserat sē mēnse Februāriō tyrannidem dēpositūrum ut comitia habērentur, nunc dīcit sē statim esse...
Published 03/14/24
Trump reus factus
Donaldus Trump, quī quadrāgēsimus et quīntus praeses fuit Americānus, etiam secundus omnium praesidum in iūs vocātur. Accūsātur enim tabulārum falsārum, quod minus dēlictum accūsātor pūblicus dīcit in māius vertendum, cum dē minōribus dēlictīs agere nōn liceat post quinque annōs. Fertur autem Trump annō bis millēsimō septimō decimō falsīs causīs datīs pecūniam suam et prīvātam duābus fēminīs dedisse. Ante Trump, sōlus Ulixēs Grant in iūs vocātus est, ut quī, cum...
Published 04/07/23
Americānī rēs sibi ignōtās dīsiciunt
Diē Veneris suprā arcticōs fīnēs Alascae cīvitātis ignōtum aliquid ad altitūdinem quadrāginta mīlium pedum volāns missilī Americānō est dīruptum. Quodcumque fuit, secundum mīlitēs āeriōs, cylindrus vidēbātur esse formā, colōre argenteō, magnitūdine autoraedae, nec quō per āerem pellerētur habēre neque hominem continēre. Nec magnus follis fuit talis, qualī Sinēnsēs speculandī causā fīnēs Americānōs nūper violāverant. At, quidquid id fuerat, armīs...
Published 02/17/23
Turcae Sȳrīque quassātī
Terrā sub Turcīs Sȳrīsque mōtā, ad vīgintī mīlia hominum interfecta esse feruntur. Plūrima aedificia corruērunt, ut quae nōn ad normās lēgēsque sed secundum avārōrum libīdinem aedificandī et per corruptōrum magistrātuum licentiam essent exstructa. Numerārī nōn possunt superstitēs, quī nunc prīvātī domīs hiemālī frigore afficiuntur, neque illīs satis celeriter possunt magistrātūs aquam, cibum, lōdicēs suppeditāre. Quibusdam in oppidīs etiam sub ruīnīs obrūtī sunt...
Published 02/10/23
Numerus Sīnēnsium decrescit
Numerus cīvium Sīnēnsium fertur dēcrescere, cum pauciōrēs onus līberōs procreāndī in diēs sucipere velle videantur. Quō factō vērīsimile est numerum Indōrum māiōrem nunc esse numerō Sinēnsium. Maxima igitur omnium gentium nunc vidētur esse India. Numerō cīvium decrescente cīvibusque senescentibus dubitandum est an possint Sinēnsēs iuvenēs tam celeriter dītescere quam māiōres.
Gallia clausa
Per tōtam Galliam diē Iōvis opificēs omnium generum sua fabrīlia...
Published 01/20/23