diē quartō mēnsis Iūliī
Listen now
Description
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur.  Hodiē est quartus diēs mēnsis Iūliī, quō diē Americānī solēmus lībertātem celebrāre reīpūblicae. Assange līberātus Iūliānus Assange, quī annō bis millēsimō decimō secrēta Americānōrum ā mīlite quōdam sublāta divulgāverat, deinde paene septem annōs in sēde Aequitōriānae lēgātiōnis habitāverat, nē in dīciōnem Americānōrum incideret, postrēmum ab annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō ad hunc annum erat vinculīs Britannōrum tentus, tandem est in Americānās īnsulās redditus et iūre damnātus et statim līberātus.  Inde in Austrāliam, terram patriam, est profectus.  Bolivia nōn ēversa Diē Mercuriī mīlitēs Boliviānī, Iōhanne Iōsēphō Zuniga dūce, in palātium praesidiārium irrupuērunt nec rempūblicam ēversērunt.  Immo post paucās hōrās mīlitēs ā palātiō dēductī sunt et Zuniga est comprehēnsus.  Ludovīcus Arcē, quī praeses adhūc manet, Iōsēphum Vilsonium Sanchez novum praefectum mīlitibus fēcit.  Zuniga autem diurnāriīs dīxit tōtam rem esse ab Arcē excogitātam, quā praeses favōrem populī sibi conciliāret, quod etiam accūsant et Īvō Mōrālēs, ōlim praeses Boliviānōrum, et Xaverius Milei, praeses Argentīnōrum, hominēs aliōquīn inter sē oppositī.  Americānī autem prō suā partē negant sē esse reī Boliviānae immixtōs. Tumultus in Keniā Cīvēs Keniānī in magistrātūs reclāmantēs hebdomade priōre in cūriam irrupuērunt, quam flammīs dedērunt, et tumultum facere pergunt.  Principiō enim in nova vectīgālia “viridia” reclāmābant, quae magistrātūs in mercēs cōtidiānās impōnere voluerant.  Senātōrēs autem Keniānī, quī saepe in rētibus sociālibus dīvitiās ostentant, immūnēs erunt novōrum vectigālium et vīridis austeritātis: itaque cīvēs, et praecipuē iūvenēs, summōpere in senātōrēs magistrātūsque īrāscuntur. Comitia Gallica Comitiīs prīmāriīs in Galliā habitīs, partēs dextimae referuntur tertiam partem suffrāgiōrum tulisse, partēs sinistrae ad quartam partem, factiō vērō Emmanuēlis Macron, praesidis Gallōrum, quīntam.  Quamquam inter aetāte prōvectiōrēs factiō media, quae est Emmanuēlis Macron, favōrem retinet, iūvenēs videntur ad partēs et sinistrās et dextrās fūgisse.  Diē autem Sōlis altera comitia habēbuntur, ut est mōs Gallōrum, quibus dēnuō licet cīvibus inter candidātōs, quī in prīmāriīs comitiīs octāvam saltem partem suffrāgiōrum tulērunt, ūnum ēligere quī in senātum cōnscrībātur. Durenda sublāta Durenda, spatha seu gladius Rolandī, quī Carolō Magnō regnante fuit Britannicī līmitis praefectus, ē rūpe Rochae Amatōris, ubi ad mille et ducentōs annōs haeserat, est diē Martis sublāta.  Gladius, quī durissimus esse nec frangī posse fertur, in rūpem iactus ā Rolandō morientī fertur, nē ā Saracēnīs caperētur.  Magistrātūs neminem habent furtis suspectum. Comitia Britannica Hodiē Britannī comitia habent, quae Rishīus Sunak, minister prīmārius, indīxit.  Quibus in comitiīs vērisimile est factiōnem dextram, ad quam Sunak ipse pertinet, duās partēs auctōritātis, quam nunc habet, perditūram, et sinistram factiōnem, quae opificibus favēre dīcitur, eās sellās in cūriā esse captūram.  Ferē certum est Ciārum Starmer, factiōnī sinistrae praepositum, mox fore ministrum prīmārium et satis senātōrum habitūrum, ut quāscumque lēgēs voluerit ferre possit.
More Episodes
Ēventus Comitiōrum Americānōrum Omnibus suffrāgiīs tandem numerātīs, Donaldus Trump nōn sōlum māiōrem partem suffrāgiōrum tulit sed etiam trecentōs duodecim ē quingentīs duodēquadrāgintā ēlectōribus habēbit in collēgiō electōrum, Harris vērō ducentōs sex et vigintī.  In superiōre Senātūs...
Published 11/16/24
Published 11/16/24
Trump Victor Comitiīs diē quīntō per tōtam rempūblicam habitīs, Donaldus Trump, ōlim summus magistrātus Americānōrum, Camalam Harris, alterīus factiōnis candidātam, dēvīcit et secundum magistrātum geret; itaque mēnse Iānuāriō, Trump, quī quadrāgēsimus quīntus fuit praeses, etiam quadrāgēsimus...
Published 11/09/24