Description
Hodiē est vīcēsimus septimus diēs mēnsis Martiī, et fēriās vernālēs agimus, quārē nullī adsunt discipulī.
Pōns Baltimōrae collāpsus
Baltimōrae in Terrā Mariae diē Martis pōns, quī nōmen habet ē Franciscō Scōtiō Key, collāpsus est, cum nāvis onerāria pīlam pontis illīsisset. Vigintī hominēs dēsīderantur. Tōtus pōns corruit, cūius ruīnae in sinū iacentēs prōhibent nē nāvēs portum petant nēve ē portū ēdūcantur. Portus Baltimōrae est inter maximōs numerandus; ibi fuit magnum commercium frūmentī, saccharī, salis, carbōnum, raedārum, quod nunc intermittitur.
Chalifātus Islamicus Moscōviam oppugnat
Latrōnēs Chalifātūs Islamicī in ōdēum impetum armis automaticīs fēcērunt et aedificium ipsum flammīs dedērunt. Centum et triginta cīvēs sunt interfectī, et multī aliī vulnerātī. Russī autem referunt sē undecim hominēs comprehendisse in Branscō rēgiōne, quæ fīnitima est Ūcraīnae. Prō suā parte Ūcraīnēnsēs strenuē negant sē terrōre prōmōvendō implicārī. Speculātōrēs Americānī crēdunt latrōnēs pertinēre ad ISIS-K, pars Chalifātūs Islamicī quae in Afghāniā versārētur et duōs annōs animum in Russōs intenderet propter ea, quae Russī in Afghāniā, Tsetseniā, Sȳriā fēcissent.
Leō Varadkar magistrātū abdicat
Leō Varadkar, minister prīmārius Hibernōrum, ex inopinātō nuntiāvit sē ob causās tam prīvātās quam pūblicās magistrātū abdicāre. Ēius factiō, Fine Gael sīve Gēns Hibernica, ab hominibus populāris opiniōnis metiendae perītīs fertur minōre favōre studiōque fruī quam annīs priōribus, dum factiō sinistra, Sinn Fein dicta, prīmum locum obtinet.
Reclāmātur in Cūbā
Cīvēs Cūbānī in regimen reclāmant, ut quī tam frūmentō quam vī ēlectricā saepe careant. Magistrātūs Cūbānī Americānōs culpant et diurnāriōs capitālistās.
Sīnēnsēs in Pakistāniā occīsī
Quīnque plūrēs Sīnēnsēs sunt in Pakistāniā occīsī, cum vehiculum, māteriā incendiāriā refertum, in agmen raedārum sē impēgisset. Duo aliī impetūs factī sunt hōc annō in Balūchistāniā prōvinciā, sed hī occīsī sunt in regiōne potius boreālī prope mōlem flūminī oppositam, quam Sīnēnsēs exstruunt ad vim ēlectricam gignendam. Incertum igitur est, utrum Balūchī latrōnēs, quī in merīdiōnālī parte versantur, an Mahomētānī boreālēs impetum fēcerint, cum neuter grex nuntiāverit sē noxium esse.
Haītia
Extraordinārium Concilium ad rempūblicam restituendam, quod Caricom seu Commūnitas Caribbica abhinc aliquot hebdomadēs nuntāvit cōnstituendum, adhuc nōn est rīte inauguratum. Nam quī in Concilium conscrībuntur, ā latrōnibus perterrentur. Nec latrōnēs ipsī omnīnō ad suum libitum grassantur, sed manūs patrōnīs mōrigerantur, quī ipsī ordinis sunt politicī et vī terrōreque ūtuntur ad sua proposita cōnsiliaque prōmōvenda.
Ēventus Comitiōrum Americānōrum
Omnibus suffrāgiīs tandem numerātīs, Donaldus Trump nōn sōlum māiōrem partem suffrāgiōrum tulit sed etiam trecentōs duodecim ē quingentīs duodēquadrāgintā ēlectōribus habēbit in collēgiō electōrum, Harris vērō ducentōs sex et vigintī. In superiōre Senātūs...
Published 11/16/24
Trump Victor
Comitiīs diē quīntō per tōtam rempūblicam habitīs, Donaldus Trump, ōlim summus magistrātus Americānōrum, Camalam Harris, alterīus factiōnis candidātam, dēvīcit et secundum magistrātum geret; itaque mēnse Iānuāriō, Trump, quī quadrāgēsimus quīntus fuit praeses, etiam quadrāgēsimus...
Published 11/09/24