Description
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. Hodiē est decimus diēs mēnsis Māiī.
Sīcāriī dēprehēnsī
Inter satellitēs Vladimīrī Zelensky, praesidis Ūcrāīnēnsium, deprehēnsī sunt duo tribūnī mīlitum, quī coniūrātī sunt in praesidis aliōrumque magistrātuum caedem. Trēs speculātōrēs Moscōviēnsēs, vidēlicet Maximus Mishustin et Dēmētrius Perlin et Alexius Kornev, feruntur cōnsilium incassum cēpisse. Coniūrātīs data esse feruntur arma, inter quae numerantur et missilia et aēroplāna automata ad longum et efficācem impetum ex inopīnātō faciendum. Prō suā parte Russī dē cōnsiliō nihil dīcere volunt. Zelensky ēdictum dīvulgāvit, quō praefectus satellitum est mūnere dīmissus.
Duo Americānī ā Russīs comprehēnsī
Duo Americānī, inter quōs ūnus est Gordiō Black, mīles Americānus in Cōrēā Merīdiōnālī statūtus, ā Russīs tenentur. Russī negant rem esse politicam neque ad speculātiōnem attinēre; immo TASS ministerium Russōrum nuntiīs propagandīs dīxit rem esse cottīdiānam. Māter autem mīlitis, Melōdia Jones, assevērat fīliō suāsum esse ut in Russiam ē Cōrēā Mērīdiōnālī iter faceret ideō, ut ā Russīs caperētur. Quam rem pervestīgat exercitus Americānus.
Russicus lēgātī adiūtor mīlitāris expulsus
Iacobus Cleverly, Britannōrum minister rēbus internīs praefectus, diē Mercuriī nuntiāvit Russōrum lēgātī adiūtōrem mīlitārem, Maximum Elovik nōmine, esse propter acta maligna expellendum et certum fīnem impōnendum in tempus, quō licēret comitēs lēgātī Russōrum in Britanniā manēre. Omnēs omnium gentium lēgātōrum adiūtōrēs mīlitārēs habentur esse speculātōrēs. Russī, prō suā parte, prōmittunt sē aequum respōnsum dātūrōs.
Ruandēnsēs negant sē profugōs occīdisse
Ruandēnsēs negant suōs mīlitēs impetum fēcisse in castra profugōrum, quae sita sunt in vīcīnā Populārī Rēpūblicā Congēnsī. Americānī autem dīcunt Ruandēnsium Cōpiās Dēfēnsōriās et Congēnsēs latrōnēs M23 dictōs, Tutsōs quī Ruandēnsibus parent, quindecim profugōs interfēcisse.
Cadavera in Mexicō reperta
In Californiā Īnferiōre regiōne Mexicī, cadavera duōrum frātrum Austrāliānōrum atque ūnīus civis Americānī reperta sunt in puteō nōn longe ā vehiculō flammīs consumptō. In ūnāquāque calvāriā fuit forāmen manuballistā factum; suspicantur magistrātūs Mexicānī trēs illōs hominēs, quippe quibus placēret undīs ope tabulārum superlabī, in Mexicum iter fēcisse voluptātis causā sed ā latrōnibus, quī raedam cupīvissent, esse interfectōs. Magistrātūs Americānī monent ut, quī in Californiam Īnferiōrem iter facere velit, recogitet propter perīculum.
Nova pecūnia Zimbabuēnsium
Nova Zimbuabuēnsium pecūnia, ZiG dicta, quae aurō fulcītur, nunc facta est monēta omnis commerciī, et regulae impōnuntur ut pretia stabiliantur. Quarta enim est pecūnia, quam Zimbabuēnsēs intra decem annōs induxērunt.
Britannī ūranium parant
Britannī magnam vim pecūniae dīcāvērunt ut ūranium, sīve alimentum atomicum, quō vīs ēlectrica gignerētur, facerent. Spēs hūius cōnsiliī duplex est, cum Britannī cupiant tam sibimet ipsīs quam aliīs gentibus suppeditāre ūranium, cūius māiōrem partem hodiē Russī vendunt. Nam bellum, quod Russī in Ūcrāīnēnsēs gerunt, multīs gentibus patefēcit quātenus Russī pollērent propter facultātem energīae suppeditandae.
Mileī et Puente
Oscar Puente, Hispānōrum minister rebus trānsportandīs, diē Saturnī innuit Xavierem Mileī, praesidem Argentīnōrum, medicāmentīs ūsum esse illegitimīs. Quibus dictīs Mileī in Petrum Sanchez, ministrum primārium Hispānōrum, invectus est, dīcēns eum fēminās Hispānās
Ēventus Comitiōrum Americānōrum
Omnibus suffrāgiīs tandem numerātīs, Donaldus Trump nōn sōlum māiōrem partem suffrāgiōrum tulit sed etiam trecentōs duodecim ē quingentīs duodēquadrāgintā ēlectōribus habēbit in collēgiō electōrum, Harris vērō ducentōs sex et vigintī. In superiōre Senātūs...
Published 11/16/24
Trump Victor
Comitiīs diē quīntō per tōtam rempūblicam habitīs, Donaldus Trump, ōlim summus magistrātus Americānōrum, Camalam Harris, alterīus factiōnis candidātam, dēvīcit et secundum magistrātum geret; itaque mēnse Iānuāriō, Trump, quī quadrāgēsimus quīntus fuit praeses, etiam quadrāgēsimus...
Published 11/09/24