Description
Sīcārius Slovaciānus
Diē Mercuriī sīcārius cōnātus est manuballistā occīdere Robertum Fīcō, ministrum prīmārium Slovaciānōrum. Sīcārius fertur esse Gēorgius Cintula, homo septuāgintā et ūnum annōs nātus et rude dōnātus quī carmina pangere solēbat, cūius vicīnī vix possunt crēdere eum tantum facinus facere voluisse.
Singapūria
Diē Mercuriī Laurentius Wong factus est quartus summus magistrātus Singapūrēnsium. Vigintī enim annōs ad Singapūrēnsium reī pūblicae gubernacula sedēbat Lee Hsien Loong, quī nunc nātus est annōs septuagintā et duōs et manēbit minister senior, ut priōrēs ministrī prīmāriī mānsērunt ad rempūblicam stabiliendam.
Catalaunia
Suffrāgiīs populāribus in Catalauniā lātīs numerātīsque, Sociālistae victōrēs ēvāsērunt, sed nulla factiō māiōrem partem senātūs Catalaunicī habēbit. Neque potuērunt factiōnēs socialistīs oppositae, quae lībertātem Catalauniae spērant, satis auctōritātis sibi comparāre ut inter sē coniunctae sine sociālistīs magistrātūs ēligerent. Itaque vērisimile vidētur necesse fore sociālistīs cum partibus dextrīs agere ut magistrātūs ēligant.
Novī magistrātūs Russicī
Vladīmir Pūtin, quīntum praeses Russōrum creātus, novōs magistrātūs nōmināvit, quōs senātus Russōrum confirmābit. Sergius Shoigū, quī duodecim annōs mīlitiae praefuerat, est in concilium secūritātis translātus. In locum ēius succēdit Andrēās Beloūsov, rēbus oeconomicīs perītus quī putātur cūrātūrus, ut corruptiō cohibeātur. Inter aliōs novōs magistrātūs Alexeius Dyumin, ōlim satelles Vladīmirī Pūtin, deinde praefectus Tūlae regiōnī, ita prōmōtus est ut fabrīs praesit quī arma mīlitiae suppeditant.
Perūvia
Magistrātūs Perūviānī diē Veneris nuntiāvērunt sē quaestiōnem in Dīnam Boluarte praesidem habēre, ut quae custōdēs pūblicōs, quī quaestiōnem dē Nicānōre frātre habērent, dīmīsisset. Iam quaestiō altera in Dīnam Boluarte habētur, propter hōrologia pretiōsa quae possidet. Custōdēs accūsātōrēsque pūblicī etiam domum Matthaeī Castanēda, patrōnī praesidis quī parat causam dē hōrologiīs dīcendam, excussērunt. Nicānōr praesidis frāter prō suā parte negāvit sē quidquam malī fēcisse. Perūvia intrā annōs sex septem habuit praesidēs.
Hāītia
Mīlitēs aērāriī Americānī tam opificēs quam machinās in Hāītiam important, ut castra pūblicīs custōdibus Nātiōnum Ūnītārum parentur. Nam mille Keniānōrum et aliī multī multīs ē terrīs oriundī mox mittentur, quī Hāītiānōs custōdēs pūblicōs adiuvent rempūblicam in pācem redigere. Hāītiānī tantum novem mīlia custōdum pūblicōrum habent, quōrum tantum tria mīlia opus facere possunt. Latrōnēs autem, quī per Hāītiam et praecipuē Portum Principis Hāītiae caput līberē grassantur, numerīs armīsque feruntur custōdēs pūblicōs superāre. Diē Saturnī latrōnēs aliam statiōnem custōdum pūblicōrum cēpērunt et flammīs dedērunt; quī putantur ad triginta statiōnēs excīdisse.
Diurnāriī Americānī collocūtī sunt cum Iacobulō Chérizier, quī et “Barbacōa” appellātur, notissimō dūce latrōnum. Quī dīxit sē, cum ipse custos pūblicus esset, didicisse gregēs latrōnum prīmum constitūtōs esse ab hominibus in rē pūblicā versātīs, ut eōrum obtrectātōrēs aemulōsque oppugnārent; sē autem suōsque nunc in populum saevīre quia sibi ā magistrātibus id ipsum agere esse permissum. Dixit porrō sē parātum esse diū bellum gerere in Keniānōs aliōsque aliārum gentium, quōs fatigātōs caede putat esse discessūrōs.
Novum missile Russicum
Russōrum nāvēs subaquāneae coepērunt novum missile ferre “Bulava” dictum. Ūnumquodque missile quinquiēns mīliēns mīlia passuum volāre potest et decem vehicula atomica et
Ēventus Comitiōrum Americānōrum
Omnibus suffrāgiīs tandem numerātīs, Donaldus Trump nōn sōlum māiōrem partem suffrāgiōrum tulit sed etiam trecentōs duodecim ē quingentīs duodēquadrāgintā ēlectōribus habēbit in collēgiō electōrum, Harris vērō ducentōs sex et vigintī. In superiōre Senātūs...
Published 11/16/24
Trump Victor
Comitiīs diē quīntō per tōtam rempūblicam habitīs, Donaldus Trump, ōlim summus magistrātus Americānōrum, Camalam Harris, alterīus factiōnis candidātam, dēvīcit et secundum magistrātum geret; itaque mēnse Iānuāriō, Trump, quī quadrāgēsimus quīntus fuit praeses, etiam quadrāgēsimus...
Published 11/09/24