Description
Rolandus Ferdinandus in diciōnem Americānōrum redditus
Iōhannes Rolandus Ferdinandus, quī ab annō bis millēsimō quartō decimō in mēnsem Iānuārium huius ipsīus annī praeses fuit Honduriēnsium, ā suīs cīvibus comprehēnsus est atque in diciōnem Americānōrum redditus. Accūsātōrēs Neoeborācēnsēs dīcunt Rolandum Ferdinandum, cum simulāret sē socium Americānōrum in illicitō cocaīnī mercātū reprimendō esse, rē vērā dōnīs mercātōrum cocaīnī corruptum cūrāvisse, ut venēnum in Americam per Hondūriam clam transportārētur. Diē Iōvis pristinus ille praeses est ipse in Americam vectus, ubi frāter iam vītam agit pūblicīs vinculīs onerātus.
Raphaēl Corrēa petitur
Iūdicēs Aequitōriānī, quī Raphaēl Corrēam Dēlicātum pristinum praesidem iam donōrum acceptōrum damnāvērunt, nunc quaerunt ut ille ā Belgīs, apud quōs fugitīvus habitat, secundum foedera et iūs gentium tradātur. Praeses autem prō suā parte dīcit sē asȳlum inter Belgās habēre, neque in Aequitōriam reversūrum ubi factiōsī inimīcī sē persequerentur.
Pretium oleī palmārum glīscit
Indonēsiānī magistrātūs ex inopīnātō interdīxērunt nē quis oleum palmārum ē fīnibus Indonēsiae exportāret, nē pretium oleī illīus, quod in arte coquināriā adhibētur, domī quidem augērētur. Forīs sine dubiō pretium iam magnum etiam augēbitur. Nam, ut Russia et Ucraīnā magnam vim frūmentī necnon etiam oleī hēlianthī exportāre solēbant, sīc Indonēsia maximam venditābat cōpiam oleī palmārum, quod omnium oleī generum est in tōtō mundō ūsitātissimum. Pretiīs oleī et frūmentī et fere omnis cibī auctīs, perīculum sēditiōnis et tumultūs imminet.
Carolus Ghosn ā Gallīs petītus
Carolus Ghosn, ōlim societātī autoraedāriae “Nissan” dictae praefectus et nunc fugitīvus quī ē manibus Iapōnum in Libanum ēvāsit, nunc quaeritur ā magistrātibus Gallicīs, quī mandātum comprehēnsōrium omnibus gentibus mīsērunt. Gallī enim suspicantur Carolum Ghosn pecūniam societātis autoraedāriae per negōtiātōrēs Omāniānōs fūrātum esse.
Britannia et Ruanda
In Britanniā, quō mīlia hominum, ē multīs gentibus oriundōrum, nuper sē cōnferunt, Prītī Patel, rēbus internīs praefecta, nuntiāvit omnēs, quī conantur in Britanniam contrā lēgēs migrāre, in Ruandam deportātum īrī. Ruanda ā Britanniā quadrāgiēs centēna mīlia passuum distat. Nec sōlī Britannī hoc cōnsilium capiunt: nam annō bis millēsimō quartō decimō Isrāēlītae etiam multōs, quī in suōs finēs migrāre temptāverant, in Ruandam et Ugandam mīsērunt, et Dānī nunc volunt cum Ruandēnsibus dē eōdem cōnsilō agere. Therēsa Māia, ōlim ministra prīmāria Britannōrum, cōnsilium vituperāvit, ut quod nec lēgitimum nec commodum neque efficax esset. Māia ipsa, tam cum rēbus internīs praefecta esset quam cum summum magistrātum obtinēret, identidem prōmittēbat sē actūram, ut numerus immigrantium dēminuerētur.
Dē festīs tulipārum
Aguntur diēs festī tulipārum, quae nunc pulcherrimē prope Bellinghamiam flōrent. In valle Skagit dictā, nōn solum deambulandum est per campōs tulipīs ornātissimōs, unde colliguntur et per tōtam rempūblicam mittuntur vēnālēs, sed etiam fabrī lignāriīque materiam caelant, et salmōnēs foris assantur, et laetī hominēs birotīs vehuntur. Festa usque per kalendās Māiās observābuntur.
Ēventus Comitiōrum Americānōrum
Omnibus suffrāgiīs tandem numerātīs, Donaldus Trump nōn sōlum māiōrem partem suffrāgiōrum tulit sed etiam trecentōs duodecim ē quingentīs duodēquadrāgintā ēlectōribus habēbit in collēgiō electōrum, Harris vērō ducentōs sex et vigintī. In superiōre Senātūs...
Published 11/16/24
Trump Victor
Comitiīs diē quīntō per tōtam rempūblicam habitīs, Donaldus Trump, ōlim summus magistrātus Americānōrum, Camalam Harris, alterīus factiōnis candidātam, dēvīcit et secundum magistrātum geret; itaque mēnse Iānuāriō, Trump, quī quadrāgēsimus quīntus fuit praeses, etiam quadrāgēsimus...
Published 11/09/24