Description
Comitia Austrāliāna
Suffrāgiīs in Austrāliā datīs numerātīsque, factiō Līberālis Nātiōnālisque, quae ad dextrās partēs spectat et octō annōs pollet, est vehementer repulsa, atque adversa et sinistra factiō Opificum māiorem partem cūriae sibi cēpit. Scōtus igitur Morrison principātum factiōnis Līberālis Nātiōnālisque alterī cuidam cēdet; Antōnius vērō Albanēsius, princeps Opificum factiōnis quī vel Albanēsē vel Albanīs variō et mūtābilī Austrāliānōrum sermōne appellātur, diē Lūnae summus creātus est magistrātus.
Dūcēs cohortis Propontiadae captī
Diē Saturnī Russī nuntiāvērunt Dionysium Procopencum, dūcem cohortis Propontiadae, et cēterōs mīlitēs omnēs, necnōn Ucrāīnēnsēs classicōs, quibus praefectus erat Sergius Volyna, esse captōs. Pergunt Russī in orientālibus regiōnibus Ucrāīnēnsēs dēvincere, et in parte merīdiōnālī Chersonium et Alexandrōvium etiam in Russōrum diciōnem videntur esse subiuncta.
Iōannes Lūcius Martīnēsius comprehēnsus
Lutetiae Parīsiōrum, Iōannes Lūcius Martīnēsius, usque in annum bis millēsimum vīcēsimum prīmum praefectus Mūseō Lupārēnsī, est ā pūblicīs comprehēnsus atque accūsātus fraudis et pecūniae cēlandae. Quae crīmina spectant ad illēgitimum commercium rērum Aegyptiācārum, quae Aegyptiīs sunt surreptae. Martīnēsius, quī etiam lēgātus est Gallōrum, sē innocentem prōfitētur.
Forum tōtīus mundī
Davī in confoederātiōne Helvēticā congressī sunt dītissimī et potentēs tōtīus mundī, quī dē rēbus futūrīs, ut singulīs annīs solent, colloquerentur. Henrīcus Kissinger, ōlim Americānōrum ab exterīs negōtiīs minister, hortātus est ut Russīs statim cēderētur terra, quam illī ante bellum in Ucrāīnā gestum possēdissent, quō celerius bellum ad fīnem perdūcerētur. Ex alterā parte Georgius Soros, dīvēs quī philosophiam Carolī Popperī prōmōvet, cēnsuit contrā Russōs et Sīnēnsēs et omnēs tyrannōs strenuē agendum; fierī posse ut tertium bellum tōtīus mundī iam esse incohātum. Omnēs videntur timēre, nē oeconomia tōtīus mundī corruat, nēve annōna per tōtum mundum, sīcut Taprobanae, dēficiat.
Nova lex dē sermōne Gallicō in Quebecō
Quebecēnsium senātus cēnsuit nōn nisi Gallicē esse negōtia agenda. Qui in Quebecum immigrāverint, iīs nōn diūtius quam sex mēnsēs licēbit Anglicē loquī cum magistrātibus. Quibus est negōtium et mercātus, eōs oportēbit magistrātibus dēmonstrāre sē omnia agere Gallicē. Magistrātibus nova auctōritas datur ordinātra tēlephōnaque gestābilia capiendī excutiendīque, quō melius hominēs illēgitimē, id est Anglicē, loquentēs dēprehendantur.
Victōrius Orban extraordināriam auctōritātem sibi capit
Victōrius Orban, quartum creātus minister prīmārius Hungarōrum, auctōritātem statim sibi arrogāvit extraordināriam, quā prōvidēret nē quid dētrīmentī rēspūblica propter Ucrāīnōs nēve populus Hungaricus propter tōtīus mundī defectum mercium messiumque caperet. Nova porro vectigālia in societātēs, quae dē auctō pretiō petroleī māius lucrum quam solitae erant faciēbant, et in domōs argentariās imposuit.
Furtum in gymnāsiō
Fūrēs in studiōrum Ūniversitātis gymnāsium Carverī nōmine dictum clam intrāvērunt et anulum hōrologiumque surripuērunt, quae tropaea et monumenta erant victōriae in ludō canistripilae, quam annō bis millēsimō duodecimō discipulī tulērunt. Quae rapta sunt, ad quingentōs dollarōs constant; sed omnia quae fūrēs frēgērunt, ut anulum horologiumque auferrent, refecta sunt pretiō quinquāgiēns māiōre. Ambigitur an sapientis sit vīlia tropaea in armārium vitreum longē cārius repōnere.
Ēventus Comitiōrum Americānōrum
Omnibus suffrāgiīs tandem numerātīs, Donaldus Trump nōn sōlum māiōrem partem suffrāgiōrum tulit sed etiam trecentōs duodecim ē quingentīs duodēquadrāgintā ēlectōribus habēbit in collēgiō electōrum, Harris vērō ducentōs sex et vigintī. In superiōre Senātūs...
Published 11/16/24
Trump Victor
Comitiīs diē quīntō per tōtam rempūblicam habitīs, Donaldus Trump, ōlim summus magistrātus Americānōrum, Camalam Harris, alterīus factiōnis candidātam, dēvīcit et secundum magistrātum geret; itaque mēnse Iānuāriō, Trump, quī quadrāgēsimus quīntus fuit praeses, etiam quadrāgēsimus...
Published 11/09/24