Description
Pōns Tauricus partim ruptus
Pōns, quō Chersonēsus Taurica ad Russiam coniuncta erat, dīruptus est. Russī referunt eōdem tempore, quō trāmen ferriviārium petrōleō onerātum alteram pontis partem trānseat, raedam onerāriam, quae pyrobolum ferat, in alterā parte subitō esse dīruptam. Raedārium, Machīrum Iusubovium nōmine, innocentem fuisse ac nescīvisse onus, quod mercēde conductus trāns pontem in Chersonēsum veheret, dīruptūrum. Trēs hominēs, inter quōs et raedārius numerātur, sunt interfectī; et corruit pars pontis ipsīus, quō aqua dulcis in Chersonēsum Tauricam importātur. Quamquam Ūcraīnēnsēs glōriātī sunt pontem esse dīruptum—nam inter paucās hōrās tabellāriī Ūcraīnēnsēs nuntiāvērunt novum pittacium cursuāle, quō pons ruptus commemorārētur—nōn tamen cōnfessī sunt suōs rem patrasse, quam Russī homicīdium ac latrōcinium potius quam bellum fuisse dēnuntiant.
Latrōnēs dēprehēnsī
Iōvis diē Astānae in Cazastaniā nuntiāvit Dēmētrius Pescovius, orātor Russōrum, dēprehēnsōs esse latrōnēs nōnnullōs quī conātī essent occultum impetum facere in ductum petroleārium TurkStream appellātum. Nam ductibus Nordstream dīruptīs gasum subterrāneum, quod Russī vendunt, nunc in Eurōpam vel per Turcārum vel per Ucraīnēnsium fīnēs fluit.
Russī cīvēs dē Chersōniō dēdūcuntur
Vladimīrus Saldō, praefectus Chersōniō ā Russīs impositus, hortātus est cīvēs ut suīs cum fīliīs in Confoederātiōnem Russicam cōnfugerent, cum in urbēs cottidiē missilia caelitus dēlaberentur. Ucraīnēnsēs autem magistrātūs negant sē prīvātōs cīvēs cōnsultō oppugnāre.
Trāmina Germānica impedīta
Trāmina ferriviāria in Saxōniā Īnferiōrī stetērunt immōta diē Saturnī, cum ignōtī quīdam hominēs funēs ferreōs et internuntiōs, sine quibus perīculōsum esset trāminibus vehī, duōbus in locīs scidissent. Incertum est an clandestīnus impetus factus sit ab exterīs hostibus an intestīnīs latrōnibus. Quod ductūs petroleāriī Nordstream appellātī sunt nuper dīruptī, timētur nē necessāria commodaque, quibus Germānōrum modus vivendī fulciātur, consultō scindantur ac disupentur.
Ghebremedīnus reus
Temesghen Ghebrū Ghebremedīnus Eritreānus comprehēnsus est et in Ītalōrum diciōnem redditus, ubi reus est furtīvae migrātiōnis prōmovendae. Nam Ghebremedīnus inter capita putātur esse societātis coniūrātōrum hominum, quī lucrī faciendī causā commercium hominum agunt et migrantēs in ratibus scaphīsque parum tutīs dēreliquunt, ubi aut ab Eurōpaeīs serventur aut undīs obruantur.
Dē Haitiā dēlīberātur
Cōnsociātiōnis Omnium Gentium Concilium Secūritātī Tuendae dēlīberat an sanciendum sit nē quis commercium habeat cum ullīs quī pacem stabilitātemque reī pūblicae Haitiēnsium ēvertere temptent. Nam Haitiēnsēs magistrātūs, quī parum auctōritātis in īnsulā obtinent, oppōnuntur latrōnibus quī vī armōrum populum petroleō arcent dum Ariēl Henrīcus summus magistrātus munere abdicet. Petroleō interclūsō, etiam difficile est Haitiēnsibus aquam pūram et dulcem invenīre, quā rē morbī, praecipuē cholera, per populum serpunt. Jacobulus Cherizier, quī etiam “Barbacōa” appellātur, regulus latrōnum, prīmus habētur interdictō omnium gentium multandus, sed nōn nunc in Conciliō Secūritātī Tuendae agitur dē mīlitibus mittendīs, quī īnsulā occupandā magistrātuum auctōritātem roborent, ut ab annō bis millēsimō quartō usque in bis millēsimum ūndēvīcēsimum necesse vidēbātur.
Sīnēnsium Factiō Communistārum congrediētur
Diē sextō decimō congrediētur Factiō Communistārum in Sīnīs, quae dē rēbus futūrīs dēlīberet. Quibus in congressibus solent Sīnēnsēs novōs magistrātūs sēligere provinciīs societātibusque publicīs praeficiendōs. Xi Jinping,
Ēventus Comitiōrum Americānōrum
Omnibus suffrāgiīs tandem numerātīs, Donaldus Trump nōn sōlum māiōrem partem suffrāgiōrum tulit sed etiam trecentōs duodecim ē quingentīs duodēquadrāgintā ēlectōribus habēbit in collēgiō electōrum, Harris vērō ducentōs sex et vigintī. In superiōre Senātūs...
Published 11/16/24
Trump Victor
Comitiīs diē quīntō per tōtam rempūblicam habitīs, Donaldus Trump, ōlim summus magistrātus Americānōrum, Camalam Harris, alterīus factiōnis candidātam, dēvīcit et secundum magistrātum geret; itaque mēnse Iānuāriō, Trump, quī quadrāgēsimus quīntus fuit praeses, etiam quadrāgēsimus...
Published 11/09/24