Description
Mas’ud in diciōnem Americānōrum redditus
Abu Agila Mohammad Mas’ud Kheir Al-Marimi, ōlim speculātor Libycus, quī iussū Muāmāris Gaddāfī tyrannī Libycōrum pyrobolum fēcerat, quō aeroplānum Panamericānum suprā Locerbiam Calēdonōrum annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō octāvō disruptum erat, post ferē trigintā quattuor annōs tandem in mānūs Americānōrum dēvēnit. Ante annum bis millēsimum prīmum, nullā aliā clāde vel ā latrōnibus terrorem spargentibus vel ā speculātōribus hostilis regiminis patrātā periērunt plūrēs cīvēs Americānī. Mas’ud autem ā quādam factiōne Libycōrum comprehēnsus et interrogātus cōnfessus est sē pyrobolum fēcisse; itaque in dīciōnem Americānōrum modō nondum dīvulgātō redditus est, ut reus fīeret et pūblicīs vinculīs mandārētur. Duo aliī Libycī iam causās suās dīxērunt in Calēdoniā, sed Mas’ud prīmus coram iūdicibus Americānīs accūsātur. Muāmar vērō Gaddāfī annō bis millēsimō undecimō cīvibus tyrannidem ēvertentibus malum oppetit mortem.
Camera sine ōrātōre
Diē Martis īnferiōrem cameram senātūs Americānōrum cēpit factiō dextra seu Repūblicāna, cui tamen nullus est consēnsus ad ōrātōrem camerae ēligendum. Kevinus enim McCarthy, quem illa factiō praeposuit candidātum quī ōrātōris munus ambīret, extrēmīs partibus factiōnis oppōnitur et ter victus erat diē Martis, identidem posteā. Ex alterā parte Hakim Jefferies, quem sinistra et minor factiō prōposuit, plūra suffrāgia cēpit quam McCarthy et nōn longe abest, quīn ōrātōris honōrem sibi vindicet. Nam sī octō tantum senātōrēs factiōnis dextrae trānsīverint ut prō Jefferies sua suffrāgia dent, factiō sinistra locum ōrātōris obtinēbit. Ante ōrātōrem sēlectum, camera illa īnferior et senātōria negōtium rīte agere poterit nullum. Centum annōs, ex annō millēsimō nōngentēsimō vīcēsimō tertiō, factiō māior semper potuit ōrātōrem sēligere prīmō suffrāgiōrum certāmine; unde quanta hodiē sit in factiōne dextrā dissēnsiō patet.
Benedictus dē vītā dēcessit
Iōsēphus Aloisius Ratzinger, quī creātus erat Benedictus ēius nōminis sextus decimus pontifex maximus, et quī pontificātum annō bis millēsimō tertiō decimō dēposuerat, ultimō diē annī bis millēsimī vīcēsimī secundī dē vītā dēcessit. Vīxit annōs quinque et nōnāgintā; cūius in locum iam successerat Geōrgius Maria Bergogliō, quī et Franciscus appellātur.
Lūla dē Silvā praeses Brasiliēnsium creātus
Diē trīcēsimō Iair Bolsonārō, tunc praeses Brasiliēnsium, summam auctōritātem vice-praesidī trādidit atque in Flōridam cīvitātem Americānam fūgit, ubi mānsit dum signa imperiī, quae ā praeside priōre novō praesidī secundum mōrēs trādī solent, Ludovīcō Ignātiō Lūlae dē Silvā darentur. Itaque annō novō ineunte Lūlā dē Silvā novō rītū creātus est praeses Brasiliēnsium, ut quī nōn ā praeside antecessōre sed ā pauperrimā fēminā, quae prō quaestū quisquiliās colligit, signīs imperiī tertium esset honestātus. Lūla prīmus est, quī tertium creātus est praeses Brasiliēnsium et prīmus et sōlus, quī aemulum summum magistrātum in certāmine dēvīcerit suffrāgiōrum.
Praefectī Perūviānī comprehēnsī
Paulō postquam Petrus Castillō, praeses Perūviānōrum quī tyrannidem affectābat, dēprehēnsus erat et honōribus officiīsque prīvātus, diē vīcēsimō sextō praefectī mīlitum sex sunt ā custōdibus pūblicīs comprehēnsī et domus ministrī mīlitāris est excussa. Praefectī enim accūsantur corruptiōnis, ut quī ad praefectūram nōn meritīs sed nummīs solūtīs sint prōmōtī. In magistrātūs succēdāneōs pergunt reclāmāre fautōrēs Petrī Castillō, quī quamvīs comprehēnsus sit et reus factus tyrannidis affectātae, favōre tamen adhūc
Ēventus Comitiōrum Americānōrum
Omnibus suffrāgiīs tandem numerātīs, Donaldus Trump nōn sōlum māiōrem partem suffrāgiōrum tulit sed etiam trecentōs duodecim ē quingentīs duodēquadrāgintā ēlectōribus habēbit in collēgiō electōrum, Harris vērō ducentōs sex et vigintī. In superiōre Senātūs...
Published 11/16/24
Trump Victor
Comitiīs diē quīntō per tōtam rempūblicam habitīs, Donaldus Trump, ōlim summus magistrātus Americānōrum, Camalam Harris, alterīus factiōnis candidātam, dēvīcit et secundum magistrātum geret; itaque mēnse Iānuāriō, Trump, quī quadrāgēsimus quīntus fuit praeses, etiam quadrāgēsimus...
Published 11/09/24