Episodes
Published 06/14/19
USA et Mexicum consensionem immigrationis coercendae invenerunt. Itaque USA portoria quinque centesimarum, sicut ante minitabatur, mercibus Mexicanis non imponet. Mexicum autem ad fines suos milites collocat, qui immigratores per Mexicum in USA venientes coerceant. Praeterea promisit se illos immigratores recepturum esse, quos magistratus Americani remitterent. Putin et Xi Jinping de commercio pactiones fecerunt Praesidens Russiae Vladimir Putin et Xi Jinping, praesidens Sinarum, complures...
Published 06/14/19
Kalendis Iuniis (1.6.) in Finlandia finis anni scholastici celebrabatur. Tum amplius quingenta milia scholarium ad ferias aestivas agendas dimissa sunt. Viginti quinque milia studentium in examine maturitatis approbata sunt, octoginta milia specimina scholae professionalis absolverunt. Qui numerus quinque milibus maior est quam anno praeterito. (Satu Tuominen) Regimen Finlandiae Die Lunae (3.6.) Finlandia novum regimen accepit, cui praeest Antti Rinne, moderator factionis democratarum...
Published 06/07/19
Comitia, quibus delegati ad proximum quinquennium (2019-2024) in parlamentum Europaeum eligebantur, septimana vergente in omnibus membris Unionis Europaeae facta sunt. Ex duodetriginta nationibus septingenti quinquaginta unus (751) delegati, inter eos tredecim Finni, designati sunt. In Finnia paene quadraginta tres centesimae (42,7%) ex civibus suffragium habentibus ad urnas accesserunt. Ex delegatis Finnis feminae sunt septem, viri sex. Conservativi tres delegatos habent, socio-democratae,...
Published 05/31/19
In Finlandia de inaequalitate regionali disputatum est. Hanc quaestionem etiam praesidens Sauli Niinistö tetigit, cum iter provinciale in urbem Joensuu suscepisset. ”Rei publicae”, inquit, ”plurimi interest, ut tota terra incolatur et ruri iuvenes agricolae habitent, qui cibariis proferendis operam dent et de silvis nostris diligenter curent”. (Reijo Pitkäranta) De Consilio Europaeo Maior pars civitatum Consilii Europaei sperat fore, ut Russia in Consilio remaneat. Russi abhinc duos annos...
Published 05/24/19
Antti Rinne, praeses factionis socio-democratarum, postquam colloquia cum omnium factionum praesidibus habuit, ad consultationes quattuor partes convocavit, quae cum socio-democratis regimen componerent, scilicet Factionem centralem, Prasinos, Sinistram, Sueticam. In oppositione manebunt Conservativi, Democratae Christiani atque Finni veri sive fundamentales, quos Rinne ex consultationibus exclusit. Si hoc consilium perfectum erit, regimen in parlamento ducentorum delegatorum centum...
Published 05/17/19
Duobus annis proxime praeteritis Finlandia Consilio Arctico praefuit, qui ordo ex octo civitatibus constat. Die Lunae (6.5.) ministri terrarum illius Consilii sociarum in urbem Rovaniemi convenerunt, ut documentum finale ad res arcticas pertinens divulgarent. In participantibus erant Mike Pompeo, minister a rebus exteris Americanorum, et Sergei Lavrov, collega eius Russus. Conventus parum successit, nam ministris non contigit, ut pronuntiationem communem efficerent. (Reijo Pitkäranta)...
Published 05/10/19
Imperator Iaponiae Akihito potestatem deposuit. Kalendis Mais Naruhito filius maximus natu illi successit. In Iaponia imperator his ducentis annis numquam se munere abdicavit, sed petitu imperatoris Akihito, qui octoginta quinque annos natus valetudine laborat, lex mutata est. Dynastia Iaponiae, quae potestatem inde a quinto saeculo tenet, est in mundo vetustissima. Kim et Putin convenerunt Vladimir Putin, praesidens Russiae, et moderator Coreae septentrionalis Kim Jong-un Vladivostokii die...
Published 05/03/19
Die Dominico (21.4.) sive eo ipso die, cum Christiani ubique terrarum festum festorum celebrabant, in Srilanca octo ictus terroristici facti sunt, quibus amplius trecenti homines vitam amiserunt et circiter quingenti vulnerati sunt. Impetus praesertim ad ecclesias catholicas, ubi populus magna multitudine missam sollemnem agebat, nec non ad deversoria viatoribus grata directi erant. Inter mortuos amplius triginta peregrini erant. (Reijo Pitkäranta) Impetus condemantur 'Ex octo...
Published 04/26/19
In comitiis Dominica palmarum factis in parlamentum Finnorum ducenti delegati in quadriennium creati sunt. De maximo delegatorum numero Socio-democratae et Finni fundamentales et Conservativi diu ex aequo certabant. Suffragiis computatis apparuit Socio-democratas quadraginta (40) delegatis acceptis Finnos fundamentales, qui undequadraginta (39) ceperunt, duabus centesimae decimis suffragiorum superavisse. Tertium locum ceperunt Conservativi (37 delegati), quos sequuntur Factio centralis (31),...
Published 04/19/19
Die Dominico (7.4.) viginti quinque anni acti erant, cum genocidium in Ruanda initium cepit. Die enim septimo mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo nonagesimo quarto (7.4.1994) accidit, ut princeps minister´Ruandae, qui e gente Hutuorum erat, a militibus Tutsorum occideretur. Secuta est strages centum dierum, quo tempore octingenta fere milia Tutsorum interfecta sunt. (Reijo Pitkäranta) Quid Niinistö dixerit Die Martis (9.4.) praesidens Finlandiae Sauli Niinistö praesidentem Russiae...
Published 04/12/19
Zuzana Čaputová, candidata factionis Slovakiae Progressivae, praesidens Slovakiae designata est, cum in altero suffragio plus duodesexaginta centesimas sententiarum sibi collegit. In primo suffragio plus quadraginta centesimas acceperat. Čaputová est prima praesidens femina Slovakiae. In ambitione praesidentiali sententiola praeconialis eius erat: ”Surge contra malignitatem”. Fautoribus suis pollicita est se culturam patriae politicam purgaturam esse. Dixit se eventu suffragii gaudere, sed...
Published 04/05/19
In urbe Christchurch Novae Zelandiae Idibus Martiis (15.3.) ictus terroristicus in duas meschitas factus est, in quibus inter preces postmeridianas quinquaginta homines sclopetando occisi, totidem fere vulnerati sunt. Inter victimas erant Pakistani, Turci, Arabes Saudiani, Indonesiani, Malesiani. Auctor sceleris est iuvenis Australianus duodetriginta annorum. Occisor brevi captus et carceratus est. In interreti descripserat se nationalistam et razistam et negaverat se ad ullum ordinem aut...
Published 03/22/19
Regimen Finlandiae munere suo fungi desiit. Hoc factum est postridie Nonas Martias (8. 3.), cum princeps minister Juha Sipilä praesidenti rei publicae Sauli Niinistö petitionem dimissionis proposuit. Qui quidem veniam petenti dedit, sed eum rogavit, ut administratio eius, quamvis potestate politica careret, negotia publica expedire pergeret. (Reijo Pitkäranta) Quid Juha Sipilä dixerit Causa, cur regimen principis ministri Juha Sipilä caderet, ibi invenitur, quod ei non contigit, ut...
Published 03/15/19
In comitiis die Dominico actis Estonienses in novum parlamentum unum et centum (101) delegatos creaverunt. Factio dextra-liberalis reformativa triginta quattuor (34) delegatos accepit, factio centralis viginti sex (26), factio patria-conservativa duodecim (12), democratae sociales decem (10). Plurimum crevit EKRE (Eesti Konservatiivne Rahvaerakond), factio populi conservativa, quae sedibus in novo parlamento duplicatis undeviginti (19) delegatos habet. Maximum votorum numerum accepit Kaja...
Published 03/08/19
Kim Jong-un, dux Coreae Septentrionalis, et praesidens Donald Trump in Vietnamia convenerunt de dearmatione nucleari collocuturi. Nec tamen iis contigit, ut concordiam invenirent, sed rebus infectis ex conventu domum redierunt. Id inopinate factum est, quod Kim paulo ante dixerat se ad arma nuclearia exuenda paratum esse. Trump autem censuit illum id tantum voluisse, ut sanctiones Coreanis impositae tollerentur. (Reijo Pitkäranta) India Pakistaniam aggressa Aëroplana militaria Indiae...
Published 03/01/19
Animi Finnorum his diebus commoti sunt nuntiis, quibus narratur, quam male et indiligenter senes in gerontocomiis curentur. Valetudini et sanitati eorum nonnumquam tam male provideri dicitur, ut non multum abesse videatur, quin curatores sceleris accusati in ius vocari possint. Huc pertinet, quod medici in his institutis laborantes non satis saepe senes aegrotos visere dignantur. (Reijo Pitkäranta) De rebus Iraniae mutatis Die Lunae (11.2.) quadraginta anni acti erant, cum res in Irania...
Published 02/15/19
Septimana ineunte Stefan Löfven, princeps minister Suetiae recens delectus, iter in Finlandiam suscepit. Die Lunae (28.1.) praesidentem Sauli Niinistö, postridie eius diei collegam suum Juha Sipilä in urbe Helsinki convenit. In colloquiis eorum relationes mutuae tractabantur, sed etiam summae quaestiones ad Unionem Europaeam pertinentes propositae erant. (Reijo Pitkäranta) Novum nomen Macedoniae Parlamentum Graeciae pactum historicum probavit, ex quo civitati Macedoniae nova appellatio...
Published 02/01/19
Stefan Löfven, praeses factionis socio-democraticae, a parlamento Suetiae primus minister creatus est. Qui quidem eodem munere etiam in priore regimine fungebatur. Löfven novum regimen una cum factione prasinorum constituit. Postquam comitia parlamentaria mense Septembri facta sunt, de novo regimine componendo inter partes politicas diu frustra consultatum est. Maxima causa morae fuit, quod ceterae partes politicae cum factione Sueco-democratica consultare noluerunt. Denique factiones et...
Published 01/25/19
Die Martis (15.1.) in parlamento Britanniae suffragium latum est de pactione, quam princeps ministra Theresa May cum Unione Europaea fecerat. Agebatur de condicionibus, quibus Britannia ex Unione Europaea exiret. Sententiis computatis apparuit conventionem a parlamento manifestissime improbatam esse. Quin etiam quadringenti triginta duo (432) delegati pactioni adversati sunt, cum nonnisi ducenti duo (202) eam approbarent. (Reijo Pitkäranta) May fiduciam accepit Die Mercurii (16.1.)...
Published 01/18/19
Inter historiam climaticam statisticis conditam mundus numquam fuit calidior quam proximis quattuor annis. Omnium calidissimus fuit annus bis millesimus sextus decimus (2016), quo regionem Oceani Pacifici phaenomenon ”El Nino” appellatum calefecit. Ceteri anni calidissimi fuerunt bis millesimus septimus decimus (2017) et bis millesimus quintus decimus (2015). Proximus annus (2018) quartus inter calidissimos fuit. Ex quo sequitur, ut quadriennium a bis millesimo quinto decimo ad bis millesimum...
Published 01/11/19
Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, Kalendis Ianuariis more solito nationi orationem publicam habuit. Monuit Europaeos de iis ipsis rebus, quas in pretio haberent, vehementer rixari coepisse. Valde dolebat, quod Lutetiae Parisiorum, in eadem urbe, ubi finis primi belli mundani paulo ante celebratus esset, motus violenti orti essent. (Reijo Pitkäranta) Continuatio orationis Praesidens Niinistö, dum orationem continuat, haec quoque sibi sollicitudini esse dixit: potentiam Sinarum usque...
Published 01/04/19